Quum te, sanctissime Grimane Cardinalis, et omnibus ingenuis disciplinis egregie institutum audiam et officii dignitate generisque claritate imprimis eminere sciam, me tibi deditissimum esse tuique studiosissimum nulla alia re commodius aptiusque testari potui quam ut litterarii operis aliquid ederem tuoque nomini dedicarem. Aggressus sum itaque rem plane uiribus meis imparem, sed non a uirtutibus tuis alienam: Dauidis regis gesta uersibus expressi historiam secutus, quam in sacris proditam codicibus ueram esse non ambigo. Eam poeticis numeris Pierioque lepore exornare conatus sum, quo tibi tua grauitate dignius, tuae sanctitati delectabilius munusculum offerre possem. Caeterum ad hoc perficiendum multa mihi impedimento erant: iampridem intermissa condendi carminis cura, Hebraicorum nominum Latinae linguae inusitata relatio, locorum quoque a nullo prorsus geographorum nostrorum satis explanata uocabula. Has tamen omnes difficultates meus erga sanctitatem tuam amor peruicit. Ille quod intermiseram reuocauit, ille etiam nomina, quae plerumque (ut nosti) absque ulla casuum declinatione in libris diuinis proferuntur, declinare me compulit, ut sermonis nostri sensus apertior fieret, ille denique locorum situs, quos plene diserteque exponere non poteram, diuinare me fecit. Appendicem etiam operi adiunxi soluta utens oratione, singulorum uoluminum argumenta. Deinde historiae ueteris contextum ostendi nouae esse figuram. Quod opus si sanctitati tuae placuerit, facile criticorum ronchos inuidorumque subsannationes contemmnemus, uel potius in illas incidere minime uerebimur, quando quidem tanta est tua unius apud omnes autoritas, ut quicquid abs te probatum noscitur, id ipsum uel arroganter improbare uel palam carpere audeat nemo. Sed dicet aliquis: Ut quid γλαῦκας Ἀθήνας, ut quid ligna in siluam portas? Quare huic, qui scientiarum omnium ornamentis affluit atque abundat, litterarium munus mittis? Cui ego ingenue respondebo: Talem uirum, tam eruditum, tam sanctum, tam in omni laudis genere celebrem nullo alio munere iustius conuenientiusque colere poteram quam hoc uno, quo ipsum plurimum delectari arbitratus sum, eo uidelicet, quod nostram religionem sapiat, quod Christum sonet, quod odorem illum, quo animae fideles reficiuntur, fragret. Ad haec non me fugiebat eam esse litteratorum naturam, ut quanuis ipsi in omni liberali doctrina politissimi excultissimique sint, minus etiam eruditorum opuscula interdum non inuiti legant. Nos itaque non ista mittimus, ut doctiorem instruamus, ne prouerbio locus detur: Sus Mineruam, sed ut doctissimum honore, quo possumus, prosequamur. Abundabat et Dauid noster, quum iam regnum accepisset, diuitiarum copia, nec tamen dedignatus est a Siba seruo modici admodum precii munuscula accipere. Ita spero te quoque, sanctissime Cardinalis uirque doctissime, pro tua in omnes humanitate in nostro opere suscipiendo facturum. Quod quum feceris, non accipies beneficium, sed dabis. Exiguum est enim quod tibi mittimus, multum autem quod abs te poscimus: ut tantum digneris quod mittitur accipere meque in clientulorum tuorum numero habere. Vale!
Regum lib. I, cap. XIII. Samuel propheta arguit Saulem regem inobedientiae in deum et regnum de familia eius transferendum praedicit. XV. Iterum denunciat eum de regno eiiciendum, quia iussus interficere Amalechitas regi eorum Agago pepercerit. Quem coram adductum Samuel ipse in frusta concidit. XVI. Samuel ungit Dauidem regem futurum. Saul agitatus immundo spiritu Dauide cytharam pulsante refocillatur. Dauid fit armiger Saulis. XVII. Goliam interimit. Palestini fugiunt.
Regum lib. I, cap. XVIII. Amicicia inter Dauidem et Ionatham, Saulis filium. Saul Dauidem praeficit militibus. Sed quoniam plebis cantibus illum sibi praeferri audiuit, uoluit eum interficere. Gratiam simulat. Despondet ei filiam Michol. XIX. Dauid fugiens Saulem latet. Reconciliatur. Superat Palestinos. Rursum fugit. Domi obsessus per fenestram demmittitur. Obsessores a Michola eluduntur. Coram patre coarguta factum excusat.
Regum lib. I, cap. XIX. Dauid fugiens uenit ad Samuelem. Satellites missi, quum illuc uenissent, prophetabant. Venit Saul, sed etiam ipse prophetare coepit nihil ei inferens mali. XX. Dauid fugit. Cum Ionatha collocutus latebras petit. In conuiuio quaeritur regis. Ionathas absentiam eius excusans a patre lancea impetitur. Fugit. Dat signum Dauidi paterni odii. XXI. Dauid fugit Nobem. Ab Achimelech sacerdote accipit panes et gladium Goliae. Profectus ad Achim, Getheorum regem, capitis periculum insaniae simulatione uitat. XXII. Venit ad speluncam Odolam. Multi ibi ad eum conueniunt. A Gaddo propheta monitus uenit in terram Iuda. Doech Idumeus accusatum a se Achimelecum cum reliquis Nobae sacerdotibus iubente Saule interimit. Abiathar, Achimelechi filius, fugit ad Dauidem, a quo amice suscipitur.
Regum lib. 1, cap. XXIII. Ceilla a Palestinis obsidetur. A Dauide liberatur. Saul eum persequi parat. Ille fugiens uenit in Ziph. A Zipheis proditur. A Saule obsidetur, sed quum audisset Saul Palestinos irruisse in regnum, dimisso Dauide recessit. XXIIII. Dauid uenit in Engadi. Latet in spelunca. In quam Sauli diuertenti clam accedens oram clamidis abscidit. Post abeuntem egressus clamauit. Fide eius comperta Saul placatus abiit. XXV. Samuel moritur. Dauid uenit in Pharan. In Nabalem ingratum animaduertere uolebat, ab uxore eius Abigaile placatus destitit.
Regum lib. 1, cap. XXV. Abigail domum reuersa Nabalem ebrium offendit. Quo mortuo Dauid eam sibi copulat. Alteram etiam duxit Achinoem. Saul Micholam tradit Phalto. XXVI. Zipheis prodentibus Dauidem obsidet in colle Achilae. Dauid noctu ingressus eius tentorium, tulit cyphum et hastam. Quam ob rem Saul placatus abiit. XXVII. Dauid fugit in Palestinam ad Achim regem. Habitat in Sicelech. Praedatur gentiles et fingit se praedari Israhelitas. XXVIII. Palestini cogunt exercitum in Saulem. Saul propius castrametatus timuit. Dimissis castris abiit consultum phitonissam de euentu belli. Samuel apparens praedixit aduersa. Ille prae dolore uix exoratus, ut cibum caperet, nocte reuersus est in castra.
Regum lib. I, cap. XXIX. Palestini cum Saule conflicturi Dauidem, sibi suspectum, redire cogunt ascenduntque in Iezrahel. XXX. Dauid, reuersus in Sicelech, offendit ciuitatem uastatam ab Amalechitis uxoresque suas abductas. Cucurrit post eos cum sexcentis, quorum ducentis ad sarcinas relictis cum reliquis assecutus inimicos recuperat praedam et reuertitur in Sicelech. XXXI. Israhelitae in Gelboe uicti. Saul cum filiis periit. Ciuitates a Palestinis occupatae. Iabitae sepelierunt Saulem cum liberis. Regum lib. II, cap. I. Dauid in Sicelech accipit nuncium cladis. Luget Saulem et Ionatham et reliquos. Nuncios interimi iussit. Maledixit montibus Gelboae.
Regum lib. II, cap. II. Dauid ascendit in Hebron. Vngitur in regem. Benedixit Iabitis, qui sepelierunt Saulem. Abnero autore Isbosethus, Saulis filius superstes, regnauit annos duos super Israel. Dauid autem regnauit in Hebron super Iudam annos VII, menses VI. Abner et Ioab inter se pugnant. Ibi Asahel, Ioabi frater, ab Abnero inerficitur. Interfectus in Bethleem sepelitur. Ioab cum suis redit in Hebron. III. Dauidi in Hebron nati sunt filii. Isbosethus dissidens cum Abnero Micholam Dauidi restituit. Abneri persuasu Israel recaepit Dauidem regem. Dauid ipsum amice suscepit. Ioab superueniens Abnerum per dolum interimit. IIII. Isbosethum filii Renon dormientem interficiunt. Caput afferunt Dauidi in Hebron, qui eos iussit interfici et caput sepeliri. V. Vniuersae tribus couuenientes in Hebron salutauerunt Dauidem regem. Ille cum ipsis uenit Hierosolymam. Expulit Iebuseos. Arcem Syon muniuit.
Regum lib. II, cap. V. Hiramus, rex Tyri, misit Dauidi materiam ad regiam aedificandam. Dauid accipit adhuc alias uxores. Palestinos superat in Raphidin. Iterum uenientes eos ibidem cecidit. VI. Reduxit arcam a Palestinis redditam. Oza labentem arcam tetigit et mortuus est. Deduci iussit eam Dauid in domum Obededom. Postea reduxit in urbem. Michol ludenti regi ante arcam exprobrans damnatur sterilitate. VII. Paranti Dauidi templum construere dominus per Nathan prophetam dixit, quod non ipse, sed filius eius positurus sibi esset templum. VIII. Dauid concidit Palestinos. A Moabitis exegit tributum. Fregit Adadeserum, Sobae regem. Equos eius subneruauit. Fregit Syros fecitque tributarios. Cum spoliis Adadeseri rediit Hierosolymam. Thou, rex Emath, gratulatur ei de uictoria aduersus Adadeserum. Vastauit Idumeos. Ioab erat dux militum.
Regum (lib.) II, cap. IX. Dauid Ionathae filio Miphiboseto agros auitos concessit et ipsum mensae suae participem fecit. Sibam seruum cum filiis terram illius colere iussit. X. Anon, Amonitarum rex, male accepit legatos Dauidis. Ioab fudit illius conducticios Syros. Dauid quoque Syros Adadeseri fregit. Sobabum militiae principem interfecit. XI. Ioabus uastat fines Amonitarum. Obsidet Rabbam. Dauid Bersaba, Vriae coniuge abutitur. Vriam interimi fecit. Bersaben uiduam accepit et ex ea suscepit filium. XII. Nathan arguit Dauidem de peccato. Illum penitet et dominus ignoscit. Dauid puero egrotante dolet, mortuo consolatur. Post quem Bersabe genuit ei Salomonem. Ioab expugnaturus Rabbam uocauit Dauidem, et ille ueniens capit Rabbam. Regis diadema tollit, populum trucidat, Hierosolymam redit.
Regum lib. II cap XIII. Ammon, Dauidis filius, uitiat Thamar, Absalonis sororem. Rex moleste fert. Absalon uocatum Ammonem in conuiuio interimit. Fugiens uenit in Gessur. XIIII. Ioab per mulierem Thecuitem placato rege reduxit eum in Hierusalem, ubi ille per biennium uitauit conspectum regis. Ioabi messem incendit. Rex exoratus Absalonem ad se uenientem osculatur. XV. Absalon affectat regnum. Dauid fugit. Cliuum oliuarum flens ascendit. Chusum misit, ut iungatur Absaloni et Achitophelis consiliis obstet.
Regum lib. II, cap. XVI. Siba seruus munera obtulit Dauidi. Miphibosetum dominum suum defectionis insimulat. Dauid fugiens Absalonem uenit in Baurim. Semei maledicta patitur. Absalon Chusum Hierosolymas ingressum recipit. Achitophelis impulsu patris concubinis palam abutitur. XVII. Achitophel petiit, ut persequatur Dauidem. Chusus intercessit. Absalon sequitur sententiam Chusi. Chusus per internuncios certiorem facit Dauidem. Qui missi fuerant, uiderunt post se uenire Absalonis milites, et latuerunt in puteo. Recedentibus egressi ueniunt ad regem et suadent fugam. Achitophel repudiatae suae sententiae dolore laqueo sibi mortem consciuit. Dauid ingreditur oppidum Castra. Absalon transit Iordanem. Amasam praeficit exercitui. Castrametatur in Galad. Dauid auxilia accipit a regibus Amonitarum. XVIII. Constituit tribunos Ioabum, Abisam et Etheum. Hi direxerunt aciem aduersus Absalonem. Rex in oppido remansit. Commisso proelio Absaloniani caeduntur. Ipse Absalon fugiens per capillos implicatur et confoditur. Rex audita uictoria lugere coepit Absalonis necem. XIX. Omnibus qui cum Absalone fuerant pepercit. Amasam eius ducem Ioabi collegam fecit.
Regum lib. II, cap. XIX. Dauidi Hierosolymam reuertenti prima occurrit tribus Iuda. Semeus pro maledictis impetrat ueniam. Occurrit et Siba cum filiis. Venit Miphiboseth habitu lugubri. De Siba seruo questus est coram rege. Rex iussit, ut diuidant inter se bona. Berzelaus Galadites, inuitatus ut Hierosolymis habitaret cum rege, excusauit aetatem et regi filium Chamaam reliquit. Reliquae tribus altercantur cum Iuda, quod sine se occurrerit regi. XX. Seba mouit seditionem. Rex ingreditur urbem, Concubinas ab Absalone pollutas a se separat. Ducibus iniungit, ut persequantur Sebam. Ioab Amasam collegam per amiciciae simulationem interimit et cum Abisa fratre profectus obsedit Abellam, quo Seba confugerat. Seba mulieris persuasu a ciuibus interempto reccessit et reuersus est Hierosolymam. XXI. Fames triennis fuit, eo quod Saul non seruauerat iusiurandum a Iosuo Gabaonitis datum. Dauid tradidit eis septem uiros de domo Saulis, quos illi suspenderunt. Respha mater ibi sedit custodiens eorum corpora. Dauid transtulit ossa Saulis et Ionathae a Iabitis ad terram Beniamin et cessauit fames. Pugna inita cum Palestinis Iesbenodob percussurus regem excipitur telo Abisae et cadit. Dauid ultra non est permissus exire ad praelium. Secunda pugna Saboch interimit Zaphum. Tertia Adeodatus Goliam. Quarta Ionathas, Samae filius, hominem XXIIII digitos habentem.
Regum lib. II, cap. XXII. Dauid ab omnibus inimicis liber cecinit laudes Domino et pro beneficiis gratias egit. XXIII. Iam morti proximus psalmos cantauit, in quibus mysteria Christi praedixit. Contexit cathalogum robustissimorum in Israel. XXIIII. Ioab iussus numerat uiros bello idoneos per omnes tribus. Dauid hac in re se peccasse fatetur. In poenam peccati proposita trium malorum optione eligit pestilentiam. Vidit angelum percutientem. Statuit altare in area Areunae. Obtulit holocausta, et cessauit morbus. Regum lib. III, cap. I. Dauid senex refrixit. Abisac Sunamitis dormiebat cum illo, ut ipsum calefaceret. Ipse uero inuiolatam reliquit.
Regum lib. III, cap. I. Adonias, Dauidis filius ex Agila, appetiit regnum. Bersabe coram rege queritur quod Adonias regnet, quum ipse iurauerit Salomonem post se regnaturum. Salomon igitur iussu Dauidis ungitur in regem et in solio collocatur. Qui cum Adonia erant, territi fugerunt. Adonias ad tabernaculum confugiens impetrat ueniam, egressus Salomonem adorat. II. Dauid moriens dat praecepta Salomoni: ut deum colat, ut in Ioabum animaduertat, qui in pace duos principes: Abnerum et Amasam interemerat, ut Semeum, maledicum et seditiosum hominem, metu poenae compescat, peccantem puniat, ut Berzelai filios charos habeat, optime de se meritos. Obiit et sepultus est in arce Syon. Regnauit annos XL: in Hebron VII, Hierosolymis XXXIII.