Haec editio non est critica, sed tantummodo aliquid auxili parat studiosis Marci Maruli, praecipue autem legentibus articulum Tijelo alegoreze: jezicni izraz Tropologica Dauidiadis expositio (De allegoreseos corpore, sive de Tropologicae Dauidiadis expositionis sermone, appariturus in ). Licet editiones omnes quattuor quae antehac in lucem venissent examinavissem — id est Zagrabiensem anni 1954 (Badalić); Emeritensem anni 1957 (Marcovich); Zagrabiensem alteram, anni 1974 (Gortan); Spalatensem anni 1984 (Gortan et Glavičić) — fidem imprimis tribuendam putavi codici ipso illo Taurinensi (Biblioteca Nazionale, Torino, G-VI/40, c. a. 1517; Expositionem tropologicam ff. 137r–152v exhibent), ut autographo et eo unico adhuc invento. At deerat facultas codicis ipsius inspiciendi, ita ut imaginibus photographice expressis uti necesse esset. Quo in labore veniebant mihi subsidio aliquot notae criticae Miroslavi Marcovich, editioni Emeritensi adiectae.
In ratione verba Latina scribendi Maruli nostri proprietates quas, quod Expositionem attinet, nullus editorum priorum respexerat, passim (ut potui) honoratus sum. Nomina quae auctor ipse in textu stilo notaverat litteris cursivis scripsi. Capitales vero litteras aliter quam Marulus posui; ab quibus exorsus sum cuncta nomina dei Christiani sicut est mos in hodierna Vulgatae editione Societatis Biblicae Stuttgartiensis. Signis autem interpungendi usus sum quae in sententiis magis pausas rhetoricas quam structuras grammaticales significarent.
Constat Expositio Davidiadis ex quattuordecim capitulis, sicut Davidias ipsa ex quattuordecim libris; quibus capitulis brevis prologus atque epilogus additi sunt. In hac editione Expositionis capituli ulterius in paragraphos partiuntur, ut singuli paragraphi singulas allegorias rerum in Davidiade gestarum contineant.
Notarum in editione duo sunt genera; quorum unum locos similes Sanctae Scripturae exhibet secundum praedictam Vulgatae editionem Stuttgartiensem quartam (anni 1994); alterum autem genus indicat ubi manuscripti folia atque paginae incipiant. Post textum indicem nominum addidi, ubi numerus primus capitulum, alter autem paragraphum denotat.
Sub1) Veteris instrumenti historiis
Noui latere mysteria Apostolus testatur dicens:
Omnia illis contingebant in figuram.
2) Ostendere igitur aggrediar Spiritu Sancto
adiuuante breui uerborum compendio Dauidis res gestę, quas
ut potuimus nostra poesi complexi sumus, quo spectent quosue typos in
se habere mihi uideantur nouitatis.
Igitur per Samuelem prophetam arguitur Saul inobedientię in Deum, et Dauid succedit in regno; quia Iudeis Euangelio non credentibus, quos utriusque Scripturę redarguit autoritas, Christus incipit regnare cum tribu Iuda, id est cum his qui ipsum confitentur Dei Filium mundique Dominum ac Saluatorem.
Samuel autem qui interpretatur audiens Deum in
frusta concidit3) Agag regem
Amalechitarum. Apostoli Christo
audientes impugnant gentilium sacrificia simulachrorumque cultum
gladio lacerant ueritatis. Agag enim festiua
solemnitas dicitur, Amalech gens bruta ac fatua
interpretatur. Dauid uirum manu fortem sonat et
uultu desiderabilem. Hic est Christus qui ligauit fortem
ipse fortior, et idem desyderatus cunctis gentibus a populo fideli
suscipitur, atque a Iudeis regnum transfertur; dicente
propheta: Quum uenerit sanctus sanctorum, cessabit unctio
uestra.
4) Translatum est regnum de
tribu Beniamin ad tribum Iuda id est de filiis
amaritudinis ad filios confitentes Christum regem et
glorificantes. Vtrumque enim significat Iuda.
Saul agitatur spiritu immundo, et Dauide cytharam pulsante refocillatur; hoc est Iudei in immunditia infidelitatis uersantes desipiunt, quidam tamen Christum audiendo conuertuntur.
Iam primum Dauid fit armiger Saulis; quia Christus primum docuit Iudeos, et crucem quę eius arma sunt, inter illos portauit, ut Ioannes testatur.5)
Goliam inter idolatras Palestinos fortissimum interemit. Christus diabolum qui gentibus dominabatur, euangelii uulgatione contriuit.
Palestini Dauidem fugiunt, ut in illum rursum armentur. Gentiles6) ecclesię Christianę persecutionem parant nolentes recipere Christum. Palestini quippe oris confusiones interpretantur. Quid autem gentilium errore confusius deos innumeros colentium? Interpretantur etiam ora maleatorum, quia martyres Christi persecutionum maleis tundere aggressi sunt.
Dauid cum Ionatha Saulis filio init amiciciam, et eius reuelationibus a Saulis inuidia saluatur. Ionathas columbę donum interpretatur, quod Spiritus Sancti donum est. Spiritus autem Sancti dono Iudeis Lex data est, ideo Ionathas Saulis est filius; cuius Legis reuelatione patuerunt mysteria Christi, quę in illa continentur sub uelamine figurarum. Hinc nos ipsorum Iudeorum proprię Scripturę non credentium manifestam cernentes insaniam pericula occidentis litterę uitamus, et spiritui qui uiuificat adhęremus.7) Ob hoc Ionathas, id est Spiritus Sancti8) donum nostrę fidei fauet, et eorum reprobat perfidiam.
Saul tamen Dauidem pręficit militibus. Et Iudei initio patiuntur ut plebem doceat Christus et magister eorum sit.
Quum autem Saul uidisset pręferri sibi Dauidem laude uirtutis, odio eum habuit, et uitę illius insidiari coepit. Sic Iudeorum principes quum cernerent plebem abire post Christum, et miracula9) eius prędicare,10) inuidentes quęsierunt eum interficere.
Sępenumero cum Dauide in gratiam se redire simulat Saul, et Iudei Christum tentantes blandius interrogant, non ut discant, sed ut accusent.
Saul despondit Dauidi filiam Michol pro prępuciis Palestinorum. Michol interpretatur aqua ex omnibus, quę est aqua baptismi inter omnes optabilior, qua a maledicto primorum parentum liberamur. Hęc aqua sponsa est Christi; quia nisi Christo plena fide adhęserimus, baptisma nihil nobis proderit. Saulis autem filia dicitur, quia a Iudeis coepit baptizante eos Ioanne et postea discipulis Christi, qui et ipsi Iudei erant.
Dauid pro sponsa Michol numerat Palestinorum prępucia; quia Christus incircumcisos conuersos baptismo purificat.
Dauid fugiens uenit ad Samuelem. Christus litteram occidentem uitans11) aperit spiritalem sensum prophetarum, qui aduentum suum prędixerant.12)
Missi Dauidem comprehendere, coeperunt prophetare.
Et
satellites Iudeorum
missi ut Christum capiant,
uerbis eius stupefacti
redeunt et aiunt: Nunquam homo sic locutus
est.
13)
Dauid fugiens ab14) Achimelech sacerdote accipit panes sanctos et gladium Golię Gethei. Christus fugiens Iudeorum perfidiam, a sacerdotio eorum amouet gratiam panis in corpore suo sanctificati, porrigitque discipulis; accipit gladium quo Golias periit, ut in eo uincat etiam nationes idolis deditas, et Iudeis incredulis nihil prosit ablata diabolo potestas.
Dauid fugiens ad Achim Getheorum
regem insaniam simulat. Et discipuli Christi a
Iudeis repudiati transeunt ad gentes, et dum insanire
putantur aiunt: Nos stulti propter Christum, sed
stultum Dei sapientius est hominibus.
15)
Achis interpretatur frater meus. Et Dominus ait: Qui fecerit uoluntatem Patris mei qui in cęlis est,
hic frater meus et soror et mater mea est.
16) Gethei
dicuntur torcularia; quia gentiles conuersi fuderunt sanguinis sui
mustum pro confessione nominis Christiani instar
torculorum.
Venit Dauid ad speluncam Odollam. Illic sui ad ipsum conueniunt. Deinde a Gad propheta monitus uenit in terram Iuda. Odolla interpretatur testimonii approbatio. Ostendere se coepit Christus ad speluncam17) id est obscuritatem scripturę prophetarum de se testantium. Deinde uenit in terram Iuda id est ad populum confitentem se et Nouę legi adhęrentem; ad quam sui conueniunt. Sui enim sunt qui in ipsum credunt.
Sacerdotes Nobę a Saule cęduntur; quia Christo in carne ueniente perire debebat Iudeorum sacerdotium.
Abiathar Achimelechi filius fugit ad Dauidem et ab eo benigne est susceptus; quia Christus sacerdos in ęternum ne Iudeos quidem ad se uenientes repudiat, nemini claudens ianuam salutis.
Ceila a Palestinis obsidetur, a Dauide liberatur. Ceila interpretatur sustollens se ipsam. Fideles persecutionem passi ab idolatris a Christo liberantur et ad cęlum tolluntur donati corona martyrii.
Dauid uenit in Ziph. Ziph dicitur flores germinans. Quia ad quem uenit Christus, hic affectibus floret piis, et germinat operibus uirtutum.
Sed quoniam multi etiam a perfectionis culmine corruunt, Dauid a Zipheis proditur, et a Saule circumdatur. Sed Saul quum audisset hostes in regnum irruisse a Dauide recessit. Christus ad Iudeos uenerat, ex quibus Iudas Zipheus erat, dum apostolatus dignitate floreret, sed uitio subuersus uendidit Christum Iudeis; qui quum ipsum comprehendere parati essent, timuerunt plebem et recesserunt.
Dauid uenit in Engadi; quod interpretatur18) oculus tentationis. Et Christus Dominus ductus est in desertum ut tentaretur a diabolo; tunc diabolus tentauit illum per oculum tentationis, quum ostenderet ei regna mundi.
Dauid latet in spelunca, Sauli oram clamidis abscindit, et Saul desinit eum persequi. Christus latebat in obscuritate Veteris scripturę, in qua Iudei cęcutiebant. Sed illis quos conuertit ostendit oram clamidis abscissam id est sensum Scripturę spiritalem, et agnoscere coeperunt Saluatorem.
Samuel moritur, et Dauid uenit in Pharam. Vaticinia de Christo finem accipiunt, et Euangelium inter ferocissimas gentes uulgatur. Phara enim ferocitas interpretatur.
Dauid in Nabalem iratus, per Abigailem eius coniugem placatur. Nabal stultum sonat et fatuum. Abigail pater meus exaltans. Christus oderat idola colentium fatuitatem; perire merebantur nisi Deus exaltasset ancillam suam Virginem immaculatam, ipsam filii sui constituens matrem, ut ipsius meritis placaretur Christus, et conuerteretur mundus, et fatuitas in sapientiam mutaretur.
Mortuo Nabale Dauid Abigailem sibi coniunxit. Extirpata idolorum19) stultitia Christus ecclesiam sibi sponsam fecit, et quę demoniis seruiebat, facta est uxor Christi per fidem.
Dauid superinduxit20)Achinoen; hęc interpretatur fratris decus. Fratres Christi Iudei erant; ex his elegit apostolos, qui ipsum prędicando et exaltando facti sunt eius decus.
Saul iratus Dauidi Micholam eius sponsam tradidit Phalto. Diximus per Michol baptismum significari. Phalti autem interpretatur liberatus. Iudei ergo quanuis Christo infensi auertere ab illo niterentur sponsam eius ecclesiam baptismo consecratam, tradere tamen illam non poterant nisi per baptismum liberato. Fidelium enim coetu constat Christi ecclesia.
Saul Zipheis prodentibus Dauidem obsedit in colle Achillę. Achila21) interpretatur susceptio eius. Ziphei ergo id est florentes non uirtute sed malicia accusant Christum coram principibus Iudeorum, et illi uitę eius insidiantur, et eiusdem susceptores persequuntur.
Dauid noctu ingressus tentorium Saulis, tulit cyphum et hastam, ipsum uero interimi prohibuit; ob hoc Saul placatus abiit. Ingreditur Iesus Saulis tentorium, dum aperit Iudeis abdita Scripturarum, et sensuum noctem sua expositione facit lucescere. Saulem dormientem non permittit interimi, Iudeos incredulos non statim punit, sed interim donec conuertantur, aufert ab eis cyphum et hastam; quia nec calicem sanguinis Domini bibere nec hasta defensionis ueritatem tueri possunt qui22) adhuc non credunt. Saul hoc uidens placatus abiit. Iudei quippe, qui dormiunt, placari nequeunt: qui uident, illi placantur. Non enim uiderent, nisi crederent: increduli cęci sunt.
Dauid proficiscitur ad Achim in Palestinam et habitat in Sicelech et ipsos Palestinos occulte prędatur. Transit Christi prędicatio ad gentiles et Christus habitat in Sicelech, quod interpretatur defecatio uocis adductę, hoc est habitat in illis, qui uocem extenuant in consensione unius Dei, quam dilatauerant in plurimorum deorum cultu, et errorum suorum fecem expurgantes, ueritatis puritatem admittunt. Tum autem Dauid occulte prędatur Palestinos, quum Christus intimis inspirationibus ad se trahit peccatores, siue incredulos gentiles.
Periit Saul cum filiis. Infideles Iudei, non recipientes Christum, lapsi sunt in interitum sempiternum.
Fleuit Christus pręuidens eorum euersionem, sicut Dauid Saulis necem et Israhelitarum cladem.
Palestini ascendunt in Iezrahel, id est gentiles accesserunt ad uidentes Deum. Sic enim interpretatur Iezrahel. Videntes autem Deum dicuntur prophetę. Porro uincere aliter Iudeorum errorem non potuissent, nisi Scripturarum ueterum autoritate eos refellissent. Suo illos telo confoderunt.
Dauid rediens in Sicelech comperit eam23) ab Amalechitis uastatam, et uxores suas inde captiuas abductas; currit post inimicos, et recuperat prędam. Sicelech interpretauimus esse gentiles conuersos. Ad quos Christus rediens inuenit heresum incursionibus subuersos; et uxores suas id est ecclesias, alias abisse post Arrium, alias post Photinum aut Manicheum, et cętera perfidię monstra. Sed cum ueritatis prędicatoribus consurgens subiugauit errores et recuperauit prędam, et ecclesię quę iam dicebantur Arrianę, factę sunt Christianę.
Et reuersus est in Sicelech id est ad conuersos suos in fide solidandos.
Israhelitę in Gelboe prostrati
ceciderunt,
et Saul cum filiis periit,
et ciuitates a Palestinis occupatę sunt.
Et Iabitę sepelierunt Saulem cum filiis.
Gelboe
sonat
aceruum pluuiarum.
In aceruo pluuiarum gratię diuinę
gentes ad Christum conuersę uictoria potitę
sunt,
et Iudei in suę incredulitatis obstinatione perierunt
cum filiis
id est
cum omnibus erroris sui sectatoribus.
Ciuitates occupatę
id est
ecclesię a Christianis
ędificatę.
Sed Iabitę id est intelligentes,
Iaba enim intelligentia dicitur,
Saulem et filios eius sepelierunt:
quia
gentiles Scripturę sensum bene
intelligendo dixerunt,
Lex et prophetę usque ad
Ioannem.
24)
Dauid ascendit in Hebron, ungitur in regem, benedicit Iabitis, qui sepelierunt Saulem. Hebron dicitur uisio sempiterna. In hac uisione Christus regnat. Benedicit Euangelii doctoribus, qui finem statuerunt Legi, quę ipsum uenturum significabat quęque finiri debuit, quum ipse uenisset.
Filius interim Saulis Isboseth biennium regnat in Ierusalem Abnero autore. Quia Iudei post Christi passionem regnarunt, donec a Romanis deleti sunt. Et hoc Abnero autore, id est diabolo, qui regnantes obcęcabat, ne Christo crederent. Abner enim interpretatur lapis lucidus. Lucidus quippe erat ante peccatum, postea obstinatione induruit ut lapis. Iesboseth autem interpretatur coęquatus mihi. Quia Iudei submittere se Christo noluerunt, quasi pares illi.
Dauid regnat in Hebron annos septem. Per septenarium uniuersorum summa denotatur. Semper enim Christus in uisione regnat ęterna, quod est in Hebron.
Adduntur menses sex, fortasse quia in sexta ętate apparuit nobis in homine assumpto.
Abner, Isbosethi dux, et Ioabus, dux Dauidis, inter se pugnant. Superior tamen euadit Ioabus, quia Legi pręualet Euangelium. Neque enim Ioab semper in malam partem est accipiendus.26)
Azahel tamen, frater Ioabi, ab Abnero interficitur. Azahel uidens Deum designat. Multi enim fidei oculis uident Deum, sed uoluptatibus superati pręcepta fidei non sequuntur. Hos Abner, id est diabolus, in ęternum trahit interitum, si in tempore non se correxerint.
Sepelitur in Bethlem, id est in ecclesia tanquam fidelis. Quia de occultis ecclesia non iudicat, licet ille Dei iudicio damnetur.
Ioab reuertitur in Hebron, id est fidelis post carnis uel diaboli pugnam uictor ad cęlestium contemplationem redit.
In Hebron Dauidi nascuntur filii. Qui enim Christi diuinitatem humanitatemque recipiunt, filii Dei uocabuntur, non ex sanguinibus, sed ex Deo nati.
Isboseth cum Abnero rixatus restituit Dauidi Micholam et Abnero autore Israel, id est omnes reliquę tribus, receperunt Dauidem regem. Isbosethus, qui coęquatus dicitur, Iudeum designat prius superbum, qui deinde contra Legem, quam non intellexerat, indignatus, currit ad baptismum, quod est Dauidi restituere Micholam. Et Abner, qui hoc loco Legem significat, quum et ipsa sit lapis lucidus, in tabulis lapideis digito Dei descripta, omnibus per spiritalem sui sensum suadet, ut se Christo regi submittant, si salui esse cupiunt.
Isbosethum filii Renon dormientem interimunt,
caput afferunt Dauidi27) in Hebron et ipsi
Dauidis iussu interficiuntur. Et caput Isbosethi
in Hebron sepelitur. Isbosethum
Iudeum ad Christum conuersum diximus, sed
plerique conuersi erroribus postea ab hereticis implicati
sunt. Renon enim ecclesia uel congregatio interpretatur. De
qua in psalmo dicitur: Odiui ecclesiam malignantium et cum
impiis non sedebo.
28) Qui tunc
caput interempti ad Dauidem deferunt, quum se de sectę suę
multiplicatione iactant. Sed ob hoc iustius ipsi Christi
iudicio damnantur.
Tunc autem et caput interempti sepelitur, quum error illorum finem
accipit. Et id quidem in Hebron, ut ubi Deus uidetur, inde
fugiat diabolus.
Dauid uenit in Hierusalem, expulit Iebuseos, arcem Syon muniuit et appellata est Dauidis ciuitas. Hierosolyma interpretatur pacifica uel uisio pacis. Quia Christus uenit in pace, et Deus homo factus est. Expulit Iebuseos qui interpretantur conculcatio mea. Quia non possunt habitare cum Christo qui Dei mandata contemnunt et arrogantię suę pedibus conculcant. Syon muniuit, id est ecclesiam ueritatis doctrina firmauit, et uocari coepit ecclesia Christi.
Hyram, rex Tyri, mittit Dauidi materiam ad domum ędificandam. Hyram uigilantem significat, Tyrus fortitudinem. Qui Christo uigilat, rex29) Tyri est, quia in tentationibus fortis est. Pręmittit Christo materiam bonorum operum ad construendam ęternam domum in cęlis.
Dauid accipit adhuc alias uxores. Quia Christus multas nationes fidei unius consortio sibi copulauit.
Palestinos uicit in Raphidim. Iterum eos in se insurgentes eodem loco concidit. Palestini designant gentiles idolatras. Raphidim interpretatur tentatio uel laxę manus. Gentiles cum Christo pugnabant, quum Christianos persequerentur. Sed dum tentant Christi nomen delere et ad martyres perdendos laxant manus, uicti sunt. Quia uisis miraculis conuersi sunt. Et rursum a Christo cęsi sunt, quum pro Christo mori non dubitarent. Et qui multos contra Christum occiderant, iam et ipsi pro Christo mortem subire non detrectabant.
Dauid reduxit arcam a Palestinis redditam. Quia Christus reparauit gratiam, primorum parentum culpa amissam. Tunc autem arca a Palestinis Dauidi redditur, quum gentiles conuersi Christo obedire incipiunt.
Oza arcam tetigit et mortuus est. Quia sacra manibus contrectare sacerdotibus licet, aliis non licet. Qui non consecratus hostiam sanctam palpat, animę mortem incurrit, sicut Oza corporis.
Arca primum ducitur in domum30) Obededon, et
ei prospere cędunt omnia.
Quando
Christi sacramentum reponitur
in domo cordis Obededon,
id est
seruientis ruffo,
id enim Obededon
interpretatur,
in domo animę seruientis
Christo ruffo,
cui dicitur :
Quare rubrum est indumentum tuum?
31) —
tunc
anima illa uirtute sacramenti illius prosperatur.
Nam
a peccatis pręteritis purgatur,
a pręsentibus abstinet,
a futuris cauet et uirtutibus proficit.
Demum arca ducta est in Hierusalem et
postea sub Salomone pacifico in templo collocata.
Quia de Christi sacramento est dictum: In pace inuentus
est locus eius,
32) et: Beati pacifici quoniam
filii Dei uocabuntur.
33)
Regem ante arcam Domini ludentem derisit uxor et sterilitate damnatur. Christum irriserunt Iudei, et bonorum fonte contempto uirtutis fructum proferre nequiuerunt.
Templum Dei ędificare non Dauidi permittitur, sed eius filio Salomoni. Quia ille bellator fuit, hic pacificus. Pacifici ergo Dei templum sunt. Vterque prę se fert personam Christi. Sed in Dauide Christus est disputans cum Iudeis et contendens cum gentibus: in Salomone in cruce moriens, ut corporis sui sacrificio nos Deo reconciliet et in triduo excitet templum Iudeorum perfidia destructum.
Et pulchre hoc quidem Nathan nunciare inducitur. Nathan34) enim interpretatur donans donum uel donatus gratię. Non enim nostris meritis hoc factum est, sed per gratiam Spiritus Sancti diuinęque largitatis donum. Sed nunc ad Dauidem unde discesserat redeat oratio.
Dauid cecidit Palestinos, a Moabitis exegit tributum et a Syris; fregit Adadezerum regem Sobę, equos eius subneruauit, et cum spoliis uictor Hierosolymam rediit. Palestini ore contundentes interpretantur; hos Dauid cędit quia Christus maledicos damnat. Moabitę de patre genitos sonant. Syria in sublimitatem transfunditur. De Deo patre omnes geniti sumus, quia ipse creator omnium. Syri autem sumus quum superbia efferimur. Ab omnibus Christus obedientię tributum exigit et humilitatis, ut Deum patrem confitendo ab illo nos creatos esse testemur et Christo obediendo gratiam referamus Saluatori. Adadezer pręcipuus separator interpretatur, Soba serra secans. Separatores nostri heresiarchę fuerunt, serra erroris desecare nitentes quod catholicę ecclesię adhęrebat per fidem; sed Christo uincente illi perierunt. Christus enim equos eorum id est argumenta, quibus confidebant, ueritatis gladio subneruauit, eaque concidere fecit, ostendens nullam esse in eis uim, qua nixa stare possent; et cum spoliis id est cum conuersis, qui35) prius auersi erant, rediit in domum pacis, destructo errore qui ueritati repugnabat. Tunc conuersi Deo gratias agunt.
Ideo Thou rex Emath gratulatum misisse Dauidi dicitur de uictoria aduersus Adadezer. Thou amens uel errans dicitur, Emath formidans eos. Ante enim filii formidinis et erroris erant; postquam resipuerunt, iam non erant thou neque emath, sed ueraces in credendo, et audaces in Christum confitendo.
Dauid percussit Idumeos. Idumei interpretantur ruffi, rubei, terreni, sanguinei; ruffi iracundos significant, rubei inuidia inflamatos,36) terreni eos qui terrenarum rerum curis implicati nihil de cęlestibus cogitant, sanguinei crudeles, quos nulla mouet erga proximos pietas. Tales Idumeos iustus iudex in malo perseuerantes damnat.
Dauid Miphibosetum Ionathę filium bonis paternis donat, et mensę suę participem facit et Sibam seruum cum filiis terram eius colere iubet. Miphiboseth os confusum, os uerecundum interpretatur. Qui de malo erubescit, haud facile ad peccata prolabitur; et quoniam talis erubescentia de dono Spiritus Sancti uenit, ideo Miphiboseth est filius Ionathę, qui columbę donum interpretatur. Siba agros eius37) cum filiis colere iubetur. Siba interpretatur conuersio. Conuersionis filii sunt sensus nostri. Quum ad Deum conuertimur, de peccato uerecundamur, et sensus a turpi uoluptate auersos ad excolendum animę agrum compellimus, et ubi abundabat peccatum, superabundat gratia; atque ita mensę Christi efficimur participes, corpori et sanguini eius communicantes.
Annon Ammonitarum rex male accipit Dauidis legatos. Ioab aduersus eum missus percussit Syros eius conductitios. Dauid quoque percussit Syros, ab Adadozero38) missos, et Sobabum principem militię interemit. Christus Dauid noster misit legatos suos apostolos ad gentiles conuertendos; sed Annon, qui interpretatur gratificationi murmurans, Ammonitis autem imperans, qui interpretantur comprimentes me <...> murmurare infideles coeperunt, et eos persequi et per milites suos comprimere. Sed Ioab, qui interpretatur inimicus, hoc est diabolus, percussit Syros, id est superbos. Syria enim in superbiam uertitur. Quia persecutores aduersum Christianos potestati diaboli traditi erant. Hos et Dauid noster damnat; ideo et ipse cęcidisse Syros refertur, qui ab Adadozero missi erant, id est a separatore, qui a Christo separat. Hi sunt uel heretici uel demones uel idolatrę persecutores. Sobabum39) Adadozeri ducem interimit. Damnat enim Christus morte ęterna eos, qui suppliciis afficiunt Christianos, nisi et ipsi conuertantur. Soba enim serra secans interpretatur.
Ioab uastat fines Ammonitarum et obsidet Rabbam. Quia diabolus humani generis inimicus, genti infideli dominatur et idem obsidet Rabbam. Rabba interpretatur iudicium. Nam et illos diabolus infestat, qui iudicio in bonis malisque discernendis utuntur, dum nititur mentem eorum peruertere.
Dauid cum Bersaba Vrię adulterium
committit et ipsum Vriam occidi facit.
Penituit40) illum, et
Deus mortis ęternę poenam in poenam pręsentium aduersitatum
commutauit. Viduam Bersaben Dauid duxit uxorem.
Absit ut Dauidem peccantem Christi personam
gessisse dicamus, qui peccatum non fecit nec dolus inuentus est in ore
eius.41)
Citra peccatum tamen fortasse non inepte intelligere possumus
Bersaben Sanctam scripturam esse.
Bersabe enim interpretata est fons septimus, fons
iuramenti, puteus satians, puteus saturitatis. In ea est fons
septimus, id est fons quietis et fons iuramenti, id est pactum ęternę
salutis pręcepta eius moralia seruantibus; puteus satians et puteus
saturitatis, de quo satiantur qui fide plena ad eum accedunt. Quę
enim alia scriptura42) id efficere potest ut
satiet, nisi ista in qua est ęternę beatitatis promissio?
Scriptura ista Vrię erat uxor.
Vrias interpretatur lux mea Dei, siue lumen meum
Domini, uel Dominus ignis meus, aut
Dominus incendium meum. Sola est enim quę mentem credentis
illuminat, sola quę ipsam charitatis igne accendit. Illuminatorum
igitur et charitate ardentium uxor est Bersabe. Hanc
adamauit Christus dicens: Scrutamini
Scripturas, ipsę enim sunt quę testimonium perhibent de
me.
43)
Huius primogenitus filius mortuus est, secundus regnauit. Primi Iudei incredulitate perierunt, secundi gentiles in fide Christi dominantur.
Amisit ipsa primum uirum Iudeos, et secundo iuncta est Christo, qui non uenit soluere Legem, sed adimplere. Seponamus interim crimen adulterii et homicidii a Dauide nostro, et inueniemus: quia Bersabe adultera erat sub Iudeis, ipsam non recte obseruantibus, postea, Vria mortuo, id est Dei luce in Iudeis extincta, iuncta est Christo Domino, et per eum genuit filios, qui in illa Christum prophetatum fide receperunt.
Ex hac genitus est Salomon pacificus, quia ipsa nasciturum prędixit saluatorem.
Ioab expugnaturus44) Rabbam uocat Dauidem, illi cędens uictorię gloriam. Diabolus quippe tentare potest conuersos, qui dicuntur Rabba, uincere non potest, nisi ipsi consenserint, ut uincantur. Christus autem tunc conuersos superat, quum ipsi non sinunt superari se a diabolo.
Hinc Dauid tulit regis diadema, populum serra disecuit et carpentis contriuit. In quibus uidelicet ante conuersionem regnabat diabolus, post conuersionem regnat Christus. Qui tunc serra secantur et carpentis conteruntur, quum per supplicia ad martyrii gloriam perueniunt. Et tunc Dauid reuertitur Hierosolymam, quum Christus martyribus suis largitur pacis ęternę coronam.
Ammon, Dauidis filius,
uitiat Thamaram,
Absalonis sororem,
et rex ex eo tristatur.
Ammon
interpretatur
filius populi mei.
Hic mihi uidetur
personam habere
apostolorum, qui filii erant Hebreorum.
Hi prius adamauerant
Thamaram,
Absalonis sororem,
id est
synagogam Iudeorum.
Thamar
enim dicitur
amara,
quod illi conuenit, quę adhuc sub
maledicto erat.
Quam postquam apostoli cognitam refutarunt
sequentes Christum,
Iudei eos persequi coeperunt.
Horum Iudeorum
personam Absaloni tribuendam censeo,
quum
patris luctus
interpretetur.
De quibus pater45) per prophetam queritur dicens:
Filios enutriui et
exaltaui et ipsi spreuerunt me.
46)
Displicuit Christo suscitata
seditio aduersus apostolos,
et ait:
Si me quęritis, sinite hos abire
.47)
Absalon
id est
pharisei
fugiunt in Gessur;
quę interpretatur
applicans lumen.
Hęc est Lex, quę rite intelligentibus applicat
lumen ueritatis, non intelligentibus tenebras erroris. Tunc ergo
Iudei fugerunt in Gessur, quum nihil
spiritaliter intelligentes clamabant: Legem
habemus, et secundum legem nostram debet mori.
48)
Ioab, qui dicitur inimicus, blanditur Absaloni, id est Iudeos per blandimenta decipit et eos per mulierem Thecuitem cum Christo reconciliare nititur: per somnia terrens uxorem Pilati, ita ut illa suaderet marito dimittere Christum. Thecua tuba interpretatur. Pilati itaque coniux tuba erat, quam inflabat Ioab inimicus, ut passionem Christi, orbi salutiferam futuram, impediret. Absalon autem incendit Ioabi messem, quando Iudei non consenserunt dimitti Christum, sed cruci figi.
Absalon deinde regnum auferre nititur Dauidi
patri. Quia Iudei de Christo dixerunt:
Nolumus hunc regnare super nos,
49) et: Qui se regem facit, contradicit
Cęsari.
50)
Absalon abutitur concubinis patris, hoc est
Iudei peruertunt sensum Veteris scripturę,
litteram quę51) occidit sequentes, non spiritum
qui uiuificat.52)
Fugit Dauid Absalonem;
et
Christus Iudeos fugiens
per medium illorum ibat, quia nondum uenerat hora eius.
Mittitur Ioab cum exercitu contra Absalonem. Semper Ioab contra impios mittitur: quia impii semper sub potestate diaboli sunt.
Defecit Absalonis uirtus, et per capillos implicatus a Ioabo transfigitur. Iudei erroribus implicati diabolo subduntur.
Dauid luget Absalonem: Christus deflet Iudeos et pro illis solicitus orat patrem, ut ignoscat eis.
Et quoniam Christi mysteria diuino succedebant consilio, ideo Absalon secutus dicitur consilium Chusi, qui interpretatur arcanum siue profunditas. Iudicia enim Dei abyssus multa.53)
Achitophel uero, quia Chusi consilium suo pręlatum uidit, suspendio sibi uitam eripuit. Hic est Iudas, qui tradens sanguinem iustum, quum se peccasse animaduerteret et coapostolos suos sibi pręponendos sciret, de uenia desperans, suspendit se et crepuit medius. Porro Achitophel non solum facto Iudam figurabat, sed etiam nomine. Interpretatur enim frater meus ruens. Nam qui apostolus Christi erat, proditor factus est Christi et corruit in infernum.
Cęterum, quum fugeret Absalonem, Dauid cliuum oliuarum flens ascendisse dicitur; et Christus fleuit54) super Hierusalem uidens futurum eius excidium.
Venit ad Dauidem Siba cum muneribus, et dominum
suum Miphibosetum accusauit defectionis. Quamobrem
Dauid asscripsit ei bona domini sui. Sibam
diximus interpretationem conuersi habere. Conuersus ad
Christum sortitur domini sui bona. Sic gentiles conuersi
sortiti sunt bona ęterna, Iudeis ante promissa. Quos
Iudeos Miphiboseth hoc loco figurauit.
Os enim confusum interpretatur.
Est autem confusio
etiam ad mortem
,55)
ut ait Scriptura.
Dauid uenit in Baurim et patitur maledicta Semei. Baurim interpretatur electi. Venit Christus inter electos suos discipulos et maledicitur ei a Iudeis. Quos ideo designat Semeus, quia interpretatur: audi mihi. Hoc illis congruit, qui suam, non Dei uoluntatem sequuntur.
Victo Absalone Dauid reuertitur in Hierusalem. Christus confusis Iudeis per resurrectionem suam redit ad patrem, ascendens in cęlum.
Dauidi a pręlio uictori reuertenti prima occurrit tribus Iuda. Et Christo gentiles, per prędicationem apostolorum conuersi, primi occurrerunt non passibus, sed fidei confessione, quę dicitur Iuda.
Occurrit et Siba cum filiis, qui et ipse (ut dictum est) interpretatur conuersus.
Occurrit et Miphiboseth, sed habitu tristis, et expostulauit in Sibam seruum, qui per dolum sua pręripuerat.56) Miphiboseth Iudeos significare diximus. Qui quoniam occurrisse Christo dicitur, de his, qui conuersi fuerant, intelligere debemus, alioquin Christo occurrere non potuissent. Iudei isti dolebant hęreditatem suam translatam esse ad gentiles. Christus uero, qui non erat acceptor personarum, sed meritorum, ibi diuidi iubet hęreditatem, ubi ęqualem uidet fidem.
Berzelaum Galaditem, ut secum habitaret, inuitauit Dauid, sed ille excusauit se et reliquit ei Chamaam filium, quem Dauid gratanter accepit. Berzelai dicitur fortitudo mea, Chamaan fidelis uel fidelitas populi interpretatur. Fortitudinis quippe filius est qui fideliter credit. Hęc est enim uictoria (ut Apostolus ait), quę uincit mundum, fides nostra.57) Et talem quidem Christus amplexatur, ut Dauid Chamaam.
Altercantur tribus Israel cum tribu Iuda. Hodie quoque infideles Iudei cum Christianis contendunt. Iuda est quicunque confitetur Christum.
Seba seditionem mouit contra Dauidem. Seba interpretatur eloquentia. Seba igitur heresiarchę sunt, qui eloquentię suę uiribus freti aduersus Euangelii fidem latrabant.
Rex ingressus Hierosolymam concubinas ab Absalone pollutas a se separat. Concubinas Dauidis Vetus testamentum diximus significare. Quod quia a plerisque58) Iudeorum male intellectum erat, ab Absalone pollutum dicitur, quod Christus Euangelio succedente exclusit.
Dauid ducibus pręcipit, ut persequantur Sebam, seditionis autorem. Et Christus ecclesię suę doctores dedit, qui ueritatis argumentis persecuti sunt hereticorum errorem.
Ioab Amasam
per amicicię simulationem peremit et cum Abisa
fratre Sebam obsedit in oppido Abela.
Amasa
(ut supra est dictum) interpretatur
indignans ei. Et in Prouerbiis
dicitur: Stultum interimit iracundia
.59)
Blanditur iracundis
diabolus, ut uindictam appetant, et sic deceptos in ęternum
trahat interitum.
Seba obsidetur in oppido
Abela, quę interpretatur
commissio eius.
Tunc
hereticus in Abela
obsidetur,
quum ab his, quibus diuino nutu commissum est,
impugnatur.
Mulieris prudentis suasu occiditur, quum Diuinę scripturę conuincitur testimoniis.
Et tunc ab eius persecutione Ioab recedit, quum iam illum sua obstinatione damnatum uidet.
Famem triennem sustinet populus pro Saulis crimine, qui contra Iosuę iusiurandum occidit Gabaonitas. Dauidis iussu satisfactum est Gabaonitis, septem hominibus traditis de genere Saulis, in quibus duo filii erant Saulis ex Respha coniuge. Hos illi suspendio necauerunt. Respha ab60) eis non recessit, donec sepelirentur. Gabaon interpretatur uallis moestitię, Saul abutens, Respha currens uelox. Saul abutens foenerator est. Domestici Saulis foeneratoris hęredes sunt, qui et Resphę filii sunt, id est auaritię. Quę ideo uelociter currens dicitur, quia cito eos ditat, qui foenore non abstinent. Sed quoniam foenore parta restitui debent spoliatis, qui Gabaonitę, hoc est uallis moestitię, appellantur, quia supra sortem usuram soluendo tristantur, noster ergo Dauid Christus tradit illis foeneratoris hęredes, qui male partam hęreditatem dispensare neglexerunt. Et ipsi eos suspendere dicuntur, quia ipsorum causa damnantur. Respha, id est auaritia, mater usque ad suspendium eos comitatur. Quibus damnatis fames cessat in populo, quia sublata usura et illicitis contractibus legis poena repressis, cessat auri sacra fames,61) ex qua omne malum oriri solet.
In pręlio cum Palestinis commisso Iesbonedob62) Palestinus percussurus Dauidem exceptus est telo Abisai et interemptus. Iesbenodob interpretatur coęquatus mihi spontanee. Abisa dicitur pater salutis. Palestini igitur, id est gentiles idolatrę, impugnabant religionem Christi, et Iesbenodob aliquis eorum imperator Christianos cędendo putabat se ęqualem63) esse Deo. Abisai autem telo, qui est pater salutis, percussus periit, ob errorem et sęuitiam ad inferos damnatus.
Dauid ultra non est permissus ire in pręlium, id est Christianorum persecutio ab idolatris fuit aliquantisper intermissa.
Secundo bello Sabochus64) interemit Zaphum. Saboch interpretatur irretinens conuersio, Zaph illuminatio. Mihi uidetur Saboch iste eum designare conuersum, qui uel adhuc de religione dubitat uel a peccatis non abstinet: ideo irretinens conuersio dicitur, et fidei lumen, quod est Zaph, in se interimit. Quia fides sine operibus mortua est, et de fide dubitans infidelis est.
Tertio bello Adeodatus interimit Goliam. Adeodatus Latinum nomen esse, non Hebreum puto, et eos significare, qui per fidem ex Deo nati dicuntur. Hi Goliam interimunt, dum superatis diaboli tentationibus Deo uiuunt.
Quarto bello Ionathas, Samę filius, hominem XXIIII digitos habentem interficit. Ionathas (ut dictum est) Spiritus Sancti donum significat. Et quoniam sextus digitus in manibus et pedibus naturę superfluitas est, ideo talem hominem superat Ionathas. Qui enim Spiritus Sancti charismata possidet, superflua abiicit et, tantum necessariis contentus, Deo seruit.65)
Dauid ab omnibus inimicis liber gratias agit Domino: morti
proximus psalmos decantat, futura de Christo prędicit. Et
Christus in Euangelio: Gratias
tibi
inquit ago, Pater, qui abscondisti hęc a
sapientibus terrę et reuelasti ea paruulis.
66)
Idem hymno dicto ascendit in Montem oliuarum et de sua passione et
resurrectione futura discipulos pręmonet et de secundo suo ad iudicium
aduentu.
Dauid numerando populos peccat, et pestilentia uastat regnum: penitendo et orando sedauit Dei indignationem. Christus humani generis peccata assumpsit, supplicia patitur, orat pro populo patrem, et perfidię pestilentia fidei illustratione fugatur.
Dauid statuit altare Domino in area Areunę, quam emit. Obtulit holocausta, et Deus propiciatus est terrę. Christus obtulit corporis sui holocaustum in ara crucis. Ara ista posita fuit in area Areunę. Areuna interpretatur arca uel repositio, quia crucis mysterium in arca consilii diuini repositum erat ab initio. Vel in arca aut area, id est in hoc mundo, quem a Deo alienatum Christus suo sanguine redemit et ecclesiam suam in eo ędificauit.
Dauidem senectute frigentem Abisach,
Sunamitis puella, suis amplexibus calefacit.
Abisach interpretatur67) patris mei incensum uel patris mei
holocaustum.
Abisacham hanc Mariam uirginem matrem esse
existimo, cuius precibus Christus Dominus, nobis iratus,
placatur et amore erga genus humanum magis incalescit.
Ipsa patris incensum est, dum orat, iuxta illud: Oratio mea
sicut incensum in conspectu tuo
.68)
Ipsa patris est holocaustum, dum sua erga peccatores pietate accensa,
Deum etiam patrem illis placat, ut uindictam differat et penitentiam
expectet peccatorum.
Dauid non cognouisse eam dicitur, quia uirgo peperit et
uirgo post partum permansit.
Postremo Adonias, Dauidis filius ex Agita, appetit regnum, sed uota eius frustrantur, Salomone in regnum succedente. Adonias Domini donatio interpretatur, Agith festiua uel solemnis, Salomon pacificus uel retributor. Adonias Iudeos figurabat, qui erant Domini donatio, quia dicti sunt populus Dei. Hi Agith, id est festorum et solemnitatum, filii erant, dum Lex uetus uigeret. Sed quoniam Noua quoque lege succedente a ueteribus institutis et cerimoniis desistere nolebant, ideo regnum expetisse dicuntur. Succedente autem Salomone pacifico, id est lege euangelica, quę maledictum uertit in benedictionem, dissipatum est Adonię ueteris regnum, et nouus Salomon dominari coepit in cordibus populi fidelis. Et id quidem69) Bersabe procurante, hoc est Scripturis futurum prędicentibus, et Nathano id est dono Dei adiuuante. Ergo Salomon, id est lex Euangelica, in solio sedit Dauidis et inter credentes regnare coepit, Dauide iubente, id est Christi uirtute, qui talem nouitatem dedit nobis.70) Fugit igitur Adonias, cessarunt uetera, et Salomon sedit in solio, noua facta sunt omnia.71)
Dauid moriens dat pręcepta Salomoni, ut Deum colat, ut Ioabum puniat, ut Semeum coerceat, ut Berzelai filios charos habeat. Obiit et sepultus est in Syon. Regnauit annos XL. Sic Christus, passioni proximus, dedit pręcepta apostolis, ut diligantur inuicem, et potestatem dedit eis contra demonia, quod est Ioabum punire. Iussit eos Euangelium prędicare gentibus, quod est Semeum coercere, Dauidi maledicentem. Berzelai filios charos habere est in fide constantes dilligere. Berzelai enim (ut diximus) interpretatur fortitudo. Dauid sepelitur in arce Syon, quę interpretatur speculatio. In illis enim habitat Christus, qui diuinitatem eius contemplantur et in homine Deum adorant. Dauid regnauit annos XL. Sed Christus in terra uersatus est annis XXXIII, quia longiora sunt Legis ueteris tempora quam nouę, quę data est in fine sęculorum.
Sic mihi Dauidis historiam72) quam carmine complexus sum, exponere libuit. Siquis huic Scripturę magis congrua monstrauerit, eius sententię adhęrere non me pigebit. Interim et mea contentus ero dummodo a religionis nostrę fide nusquam aberret. Hoc autem a lectoribus nostris postulo, ut inconcinitati uerborum meorum parcant, et ad diuina altius quam a me explanata sunt contemplanda suopte in genio insurgant. Talibus enim occupari, in Deo uiuere est. Cui laus et gloria semper.73)
AMEN.
Conscribuntur personae, scripta, loca. Lemmatibus numeri capitulorum et paragraphorum adiciuntur, ita ut 12.9 paragraphum nonum capituli secundi decimi significet; P sigla prologus notatur. Ubi necesse videbatur, paucis explanavi de qua persona vel de quo loco ageretur. Nonnullis in locis rettuli e textu etymologias et typologias. Afferuntur etiam, sive in uncinis parentheticis sive ut lemma minus, et lapsus calami quos Marulus fecit.
|
Continuatione S. Thomae De regno, Johannem Duns Scotum (1266–1308) in Ordinationis Prologi parte secunda,
De sufficientia sacrae Scripturae Quaestione unica: Utrum cognitio supernaturalis necessaria viatori sit sufficienter tradita in sacra Scriptura. Sententia postea usi sunt e. g. William Langland in
The Vision of Piers Plowman(1370), et Martin Luther
Brief D. Martin Luthers wider die Sabbather an
einen guten Freund (1538).